- VELASCO
- VELASCOnomen illustris in Castella Familiae, in qua Ioannes de Velasco fil. Petri, nepos Ferdinandi pronepos Sancii, Dominus de Bribtesca et Medina de Pomar, ac Camerarius Henrici III. Regis fuit: Pater Petri Fernandi de Velasco et Fernandi, a quibus duae stirpes. Illa Comitum de Haro est, cum praefatus Petrus obtinuisset hunc titulum: Ista Comitum de Sirvelae, quam dignitatem Fernandi fil. Ioannes impetravit. Et quidem in Harensi Petrus, praeter Sancium de Velasco Dn. de Arnedo, patrem Antonii (ad quem ab uxore dignitas Comitis de Nieva pertigit et propagata est) genuit Petrum Fernandum de Velasco, qui Connestabilis Castellae et Legionis fieri meruit. Inter eius filios Bernardinus Connestabilis et Dux de Frias, ex amica suscepit Bernatdinum Dn. de Casteltegeriego, cuius posteri titulum Comitum de Salazar nacti sunt, ac Petrum Fernandum de Velasco et Figueroa, Dominorum de Saldanna et Saldannuela, Coscorita ac Silanes, auctorem. Muneris vero ac titulorum successorem habuit fratrem legitimum Inicum Fernandum de Velasco, a quo reliqui Duces de la Ciadad de Frias, Comites de Haro ac Connestabiles Castellae, nec non per Incium, Annae de Herrera maritum, Marchiones de Aunnon derivantur. In ramo Sirvelensi Iohannis primi Comitis neptis Leonora titulos et successionem marito Christophoro de la Cueva attulit. Ad eundem ramum spectat palmes Velascorum Dominorum de Villerias, a Petro Ioannis I. Comitis Sirvelensis fratre, per duos filios, Antonium et Petrum, protuberans. Praeter quos tettius Ioannis ac Petri frater Arnaldus posteros etiam habuit. Tum ad genuinum Velascorum sanguinem referunt se quoque Domini et Comites de Ribilla, qui a Sancio Sanchez, supradicti Ioannis Harensium et Sirvelensium auctoris fratre, derivantur. Sed et Velascorum nomen Comites de Alcaudete paterno Cordubensi adiviciunt, ob Mariam de Velasco Alfonso Fernando de Corduba nuptam, a qua descendunt. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatrô Nobil. Europ. part. 2. et Arte Heraldicâ, Tom. 2. nec non supra, voce Haro etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.